- CELEBRES Coronae
- CELEBRES Coronaeπεριβόητοιςτέφανοι, dicuntur Artemidoro, l. 1. c. 79. proprie coronae querceae, laureae, myrteae et oleagineae: quas cum non nisi universorum sufragiis conferri mos esset, merito, qui istiusmodi coronam impetrabat, se apud omnem posteritatem percelebrem sperabat fore. Nempe Corona talis, praecipuum ac luculentissimum praemium, coeteris omnibus praeibat. Euripides Herc. Fur. actu 5.Καλὸς γὰρ ἀςτοῖς ςτέφανος Ε῾λλην´ων ὕποΑ᾿νδῤ ἐςθλὸν ὀφελοῦντας εὐκλείας τυχεῖν.Quam in rem vide Car. Paschal. de Coronis, l. 5. c. 8. et plura hîc passim, ubi de Agonibus, Certaminibus Iselasticis, Ludis, etc. Hinc Celebritas, apud C. Nepotem Praefat. Cuius (Romanorum) materfamiliâs non tenet primum locum aedium, atque in celebritate versatur: Ciceronemque non uno in loco, coetus honoratiorum. Ita enim is loci celebritatem dixit, ad Terentiam; viae. ad Atticum l. 3. Ep. 7. referts simum celebritate theatrum, ad Quint fratr. Sic celebris habitatio, apud Symmachum, l. 2. Ep. 26. ut restituit Gronovius, Observ. l. 3. c. 16. Idem Celebratio, apud eundem Cicer pro Sulla, quae domus? quae celebratio quotid. de qua voce et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.